MARCI ANTONINI IMPERATORIS

COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT

 

LIBER IX.

 

1. Qui injuste agit, impie agit. Quum enim natura universitatis animalia ratione praedita, alterum alterius causa, condiderit, ut sibi pro cujusque dignitate mutuo prosint, minime vero noceant, is, qui hujus voluntatem transgreditur, manifesto impius est in antiquissimam deorum. Porro qui mentitur, impie agit adversus eandem deam: nam universi natura est natura eorum, quae sunt; ea autem, quae sunt, ad ea, quae exsistunt, familiari ratione se habent; praeterea et veritas ipsa appellatur et omnium, quae vera sunt, prima est causa. Qui igitur volens mentitur, impie agit, quatenus eo, quod decipit, impie agit: qui nolens, quatenus cum universi natura dissentit et quatenus mundi ordinem turbat, contra naturam ejus pugnans; contra hanc enim pugnat, qui suapte sponte ad ea fertur quae veris contraria sunt: praesidia enim veritatis a natura acceperat, quibus neglectis jam falsa a veris discernere nequit. At vero etiam is, qui voluptates ut bona sectatur et dolores ut mala fugit, impie agit. Nam necesse est, ut ita adfectus saepe de communi natura conqueratur, quasi nulla dignitatis ratione habita improbis ac probis aliquid tribuat, quoniam improbi saepe voluptatibus fruuntur, eaque possident, quibus voluptates parari possunt, probi contra in dolorem incidunt et in ea, quibus dolores creantur. Praeterea qui dolorem timet, is etiam interdum aliquid eorum timebit, quae in mundo futura sunt; atque hoc jam impium est. Et vero qui voluptates sectatur, ab injuste agendo non abstinebit; id autem aperte impium. Oportet vero ad quae communis natura ex aequo se habet (non enim utrumque fecisset, si ad utrumque se non ex aequo habuisset), ad ea quoque ex aequo affectos esse eos, qui naturam, quippe cum ea consentientes, tanquam ducem sequi velint. Qui igitur ad dolorem et voluptatem mortem et vitam, ad gloriam et infamiam, quibus ex aequo utitur universi natura, non ipse ex aequo affectus est, eum manifestum est impium esse. Dico autem, his ex aequo uti communem naturam, pro, haec pariter accide iis, quae per necessariam rerum seriem fiunt et deinceps nascuntur antiquo quodam consilio Providentiae, ex quo a principio quodam accessit ad hunc mundi ordinem condendum, conceptis quibusdam rerum futurarum ratitionibus et electis viribus genitalibus eorum, quae sic subsistunt, mutantur, succedunt.

2. Elegantioris quidem foret hominis, expertem mendacii et omnis simulationis et luxus et fastus hac vita defungi; horum autem satietate affectum e vita migrare, secunda navigatio. An vero malis assidere improbitati, et necdum experientia te movet, ut pestem fugias? pestis enim est corruptio mentis multo magis, quam hujus spiritus circumfusi intemperies quaedam et mutatio. Haec enim animalibus pestis, quatenus animalia sunt, illa hominum, quatenus homines sunt.

3. Mortem noli contemnere, sed laeto animo eam excipe ut quae unum sit eorum, quae natura vult. Cujusmodi enim generis est, puerum esse, senescere, adolescere, vigere, dentire, pubescere, canescere, liberos procreare, utero ferre, parere et ceteri naturae effectus, quos vitae aetates adferunt, ejusmodi quoque est dissolvi. Est igitur hominis, qui rem reputavit, neque negligenter, neque violenter, neque fastuose adversus mortem se gerere, sed eam tanquam unam actionum naturalium exspectare; quemadmodum nunc exspectas, quando foetus ex utero uxoris tuae prodeat, sic tibi exspectanda hora, qua animula tua ex hoc involucro excidet. Si populare vis praeceptum, quod cor tangat, facilem erga mortem te potissimum reddet, si consideraveris et, quales sint res subjectae, a quibus te divelli oportebit, et quales mores, quibuscum animus tuus non amplius commistus erit. Iis tamen offendi neutiquam te oportet, sed eorum curam gerere, eosque placide ferre; nihilominus meminisse, tibi ab hominibus non idem tecum sentientibus esse discedendum: hoc enim solum, si quidem forte, nos retraheret et in vita retineret, si cum hominibus eadem decreta probantibus vivere liceret. Nunc autem vides, quanta molestia ex dissensu eorum, quicum vivitur, oriatur, ut dicere libeat: "Citius veni, Mors, ne quando etiam mei ipsius obliviscar!"

4. Qui peccat, sibi peccat; qui injuriam facit, sibi ipsi injuriam facit, quippe se ipsum malum reddens.

8. Saepe injuste agit, qui nihil facit, non is modo, qui aliquid facit.

6. Sufficit, quae praesens est, comprehensibilis notio, et, quae praesens est, actio societati conveniens, et quae praesens est, animi affectio boni consulens, quidquid ex causa *externa* proficiscitur.

7. Visum tollere: exstinguere animi impetum: principalem animi partem in sua potestate habere.

8. In brutas animantes una divisa est anima; animalibus ratione praeditis unus animus rationalis distributus est, quemadmodum omnium terrenorum una est terra, et una luce cernimus unumque aerem spiramus, quotquot visus et animae participes sumus.

9. Quaecunque aliquid commune habent, ad id, quod ejusdem generis est, tendunt. Terrenum omne vergit ad terram, in idem confluit humidum omne et pariter aerium, ut opus sit rebus dirimentibns ac vi. Ignis quidem sursum fertur; omni tamen cum igne, qui hic est, tam promptus accendi, ut etiam materia quaevis, quae paulo siccior est, facile accendatur, quoniam minus habet admistum, quo incendium prohibeatur. Itaque quidquid communis naturae rationalis particeps est, pariter ad cognatum tendit, vel magis etiam. Quanto enim ceteris praestantius est, tanto paratius est, cum affinibus misceri et confundi. Hinc, ne longius abeam, in iis, quae ratione carent, reperiuntur examina, greges, pullorum nutricationes et quasi amores animae enim jam in his insunt, et in praestantiore reperitur intensius eongregandi studium, quale neque in plantis inest neque in lapidibus lignisve. In animalibus vero ratione praeditis civitates, amicitiae, familiae, conventus atque in bellis foedera pacis atque induciae. In iis, quae etiam praestantiora sunt, vel ex longe distantibus quodammodo unitas subsistit, ut in astris. Sic adscensus ad id, quod praestantius est, etiam inter distantia mutuam affectionem efficere potest. Jam vide id, quod nunc fit. Sola enim animalia ratione praedita nunc mutui illius inter se studii et inclinationis oblita sunt, atque confluxus ille hic tautum non cernitur. Veruntamen, fugiant licet homines, undique occupantur; praevalet enim natura, atque diligenti contemplatione id, quod dico, comperies. Etenim facilius reperies terrenum aliquid nulli rei terrenae adjunctum, quam hominem ab homine prorsus avulsum.

10. Fert fructus et homo et deus et mundus, et suo quodvis tempore fert, nam quod usu loquendi hoc de vite aliisque hujus generis tritum est, id nihil ad rem. Ratio autem fructum habet et communem et proprium ejusmodi, cujusmodi est ipsa ratio.

11. Si potes, meliora edoce: sin minus, memento, ad hoc tibi datam esse mansuetudinem. Etiam dii talibus propitii sunt iisque adeo ad quaedam consequenda, ut sanitatem, divitias, gloriam, opem ferunt. Idem tibi licet: aut dic, quis sit, qui te prohibeat.

12. Laborem sustine neque ut miser, neque ut qui miserationem aut admirationem consequi velis, sed unum modo tibi sit propositum, moveri et motum sistere, prout ratio civilis exigit.

13. Hodie ex omni, in qua versabar, molestia evasi, vel potius omnem molestiam foras ejeci; extra enim non erat, sed intra in opinionibus.

14. Omnia haec, familiaria usu, caduca tempore, sordida materia. Omnia nunc talia, qualia sub iis, quos sepelivimus.

15. Res foris consistunt, ipsae apud se, nec quidquam sui norunt nec pronunciant. Quid igitur de iis pronunciat? Principatus animi.

16. Non in affectione sed in actione bonum et malum animalis ratione praediti et ad civitatem nati situm est quemadmodum virtus ejus ac vitiositas non in affectione, sed in actione cernitur.

17. Lapidi projecto nec malum deorsum ferri, nec bonum, sursum ferri.

18. Demitte te penitus in eorum mentes, et videbis, quales judices metuas et quales in sua ipsorum causa sint judices.

19. Omnia in mutatione. Atque tu ipse in pervariatione et quodammodo corruptione, atque totus mundus.

20. Alterius peccatum ibi relinquendum.

21. Cessatio actionis, quies et, ut ita dicam, mors conatus et opinionis, nil mali. Transi jam ad aetates, pueritiam puta, adolescentiam, juventutem, senectutem, etiam harum omnis mutatio inors, sed numquid mali? Transi porro ad vitam sub avo, deinde sub matre, post sub patre transactam, et quum multas alias vicissitudines ac mutationes et cessationes deprehendis, te ipse interroga, "Numquid mali? "Sic igitur neque totius vitae cessatio et quies et mutatio.

22. Recurrito ad mentem et tuam ipsius et universi et hujus hominis; ad tuam, ut justitiae studiosam eam reddas; ad universi, ut recorderis, cujus sis pars; ad alterius, ut intelligas, num ignorantia sit an consilium, et simul cogites, esse tibi cognatam.

23. Ut tu ipse ad corpus quoddam civile complendum natus es, sic singulae actiones tuae ad vitam civilem complendam faciant. Quaecunque igitur actio tua nec propiorem nec remotiorem rationem ad communem illum finem habet, ea vitam tuam divellit, neque eam unam esse patitur, sed seditiosa est instar ejus, qui in populo suae factionis homines a tali consensu dirimit.

24. Puerorum rixae et ludicra, et animulae cadavera gestantes, ita ut vehementius nos afficiat illud *Nekuias*.

25. Accede ad qualitatem formae eamque a materia secretam contemplare: deinde longissimum tempus definito, quod res hujus singularis qualitatis per naturam suam durare possit.

26. Perpessus es innumerabilia idcirco, quod non eras contenta mente tua faciente ea, ad quae comparata est. Verum satis!

27. Ubi alii te reprehendunt aut oderunt aut tales contra te clamores tollunt, adi animulas eorum, penitus te intus in eas demitte, et vide, quales quidam sint. Videbis, non oportere te angi, ut illis nescio quae opinio de te sit. Bene tamen iis velle debes: natura enim amici estis. Quin etiam dii iis omni ratione consulunt per somnia, per vaticinia, in iis tamen rebus, quae iis curae sunt.

28. Eaedem sunt mundi vicissitudines in orbem redeuntes sursum, deorsum, a saeculo in saeculum. Atque aut ad singula quaeque consilium capit universi mens; quod si est, excipe id, quod ex ejus consilio proficiscitur; aut semel consilium cepit, reliqua autem per consequentiam fiunt et unum * quodammodo conficiunt ; aut atomi et corpora individua. Summa autem rei: si deus est, omnia bene habent; si omnia consilio carent, noli tu sine consilio agere. Jamjam terra nos omnes occultabit; mox et ipsa mutabitur, et illa mutabuntur in infinitum, et rursus haec in infinitum. Nam si quis hos mutationum et vicissitudinum fluctus eorumque celeritatem consideraverit, omnia mortalia contemnet.

29. Torrens est rerum omnium natura: omnia rapit. Quam viles quoque civilis peritiae studiosi et, ut opinantur, ex philosophiae praescriptis negotia gerentes homunciones! quam plena muco! Mi homo, quid tandem? fac quod nunc natura abs te postulat. Aggredere rem, si tibi datur, neque circumspice, an quis cogniturus sit; et noli sperare Platonis rempublicam, sed sufficiat tibi, si vel minimum res procedit, et cogita, hunc ipsum eventum non parvi quid esse. Decreta enim eorum quis mutare potest? sine horum autem mutatione, quid aliud, quam servitus ingemiscentium et persuasum habere simulantium? I nunc, et Alexandrum, Philippum, Demetrium Phalereum mihi narra! Viderint, an, quid natura communis vellet, intellexerint et se ipsi sub disciplina tenuerint. Si vero tragicorum more egerunt, nemo me, ut eos imitarer, damnavit. Simplex est et verecundum philosophiae opus: noli me ad fastum gravitate tectum abducere.

30. E superiore loco intueri greges innumerabiles, caerimonias innumerabiles et navigationis genus omne in tempestatibus et maris tranquillitate, et rerum praeteritarum praesentium et decedentium differitates. Contemplare vero etiam vitam dudum sub aliis transactam, et post te transigendam eamque, quae nunc in barbaris gentibus degitur, et quam multi sint, qui ne nomen quidem tuum norint, quam multi, qui ejus mox obliviscentur, quam multi, qui quum nunc fortasse te laudent, mox vituperaturi sint, atque nec memoriam, nec gloriam neque aliud quidvis ullius pretii esse.

31. Tranquillitas mentis in iis, quae ab externa causa proficiscuntur. Justitia in iis actionibus, quarum tu ipse es in causa, hoc est, agendi impetus et actio, quibus hic tantum finis propositus est, ut id, quod societati prosit, facias, ut quod naturae tuae consentaneum sit.

32. Ex iis, quae tibi molestiam creant, multa supervacanea tollere potes, quippe quae tota in opinione tua sita sint: atque amplum liberumque spatium tibi comparabis, si totum mundum mente complexus fueris et aeternum aevum consideraveris et singulatim celerrimam omniam rerum mutationem contemplatus fueris, quam breve sit inter ortum et dissolutionem temporis spatium, quam immensum contra, quod ortum praecessit, quam infinitum pariter id, quod dissolutionem sequetur.

33. Omnia, quae vides, brevi corrumpentur, et haec qui corrumpi vident, et ipsi brevi corrumpentur, et qui extrema confectus senectute moritur, in idem redigetur cum eo, qui immaturus obiit.

34. Quales sunt horum mentes! quibus rebus studuerunt quas ob causas diligunt et eolunt! Nudas eorum animulas intueri adsuesce. Quando vel vituperando nocere vel laudando prodesse sibi videntur, quanta opinatio!

35. Amissio nihil aliud est, nisi mutatio. Hac autem gaudet universi natura, secundum quam omnia bene fiunt, ab aeterno eadem ratione facta sunt et in infinitum alia ejusdem generis erunt. Quid igitur dicis? Omnia facta esse, omniaque semper futura esse male, et nullam in tot diis unquam facultatem ease repertam, quae ea corrigeret, sed mundum ejus infelicitatis damnatum esse, ut perpetuis malis affligatur?

36. Putredo materiae cuique rei substratae: aqua, pulvis, ossicula, foetor: rursus caili terrae, marmora; aurum et argentum, faeces; pili, vestis; sanguis, purpura et reliqua omnia ejusdem generis. Etiam animula aliud ejusmodi, ex aliis in alia transiens.

37. Jam satis miserae vitae est et murmurationis et scurrlitatis! Quid perturbaris? quid in his novi? Quid te percellit? num forma? vide eam! num materia? vide eam! Praeter has autem nihil est. Quin etiam erga deos fac tandem aliquando simplicior fias ac melior. Perinde est centum ac tribus annis haec contemplari.

38. Si quis peccavit, ibi malum est; fortasse tamen non peccavit.

39. Vel ab una mente, quasi fonte communi, tanquam uni corpori eveniunt omnia, nec par est, partem queri de iis, quae in commodum totius eveniunt, vel atomi et nihil aliud nisi confusio et dissipatio fortuita. Quid igitur perturbaris? Menti* dic: Mortua es, corrupta es, simulas, efferata es, pecudis more congrederis et pasceris.

40. Aut nihil possunt dii aut possunt. Si igitur nihil possunt, cur precaris? si possunt, cur non potius eos precibus rogas, ut tibi dent, ne quid horum extimescas aut cupias neque tali re doleas, quam ut horum aliquid vel absit vel adsit? Omnino enim, si hominibus auxilium praestare possunt, in talibus quoque id possunt. Verum fortasse dices: "Haec dii in mea potestate posuere." Itane vero praestat, iis, quae tui sunt arbitrii, cum libertate uti, quam ea, quae tui arbitrii non sunt, animo servili et abjecto curare? Quis tamen tibi dixit, deos nobis non ad ea quoque, quae in nostra potestate sunt, opem ferre? Haec igitur ab iis precari incipe, et videbis. Alius precatur: utinam mihi contingat concubitus cum illa! Tu: utinam non appetam illius concubitum! Alius: utinam eo priver! Tu: utinam non opus habeam eo privari! Alius: utinam filiolum non amittam! Tu: utinam uon metuam amittere! Huc omnino verte vota tua, et vide, quid futurum sit.

41. Epicurus, Quum aegrotarem, inquit, non sermones mihi erant cum iis, qui me invisebant, de corporis affectionibus neque de rebus istiusmodi cum iis, ait, colloquebar; sed perpetuo ea, quae coepta erant, de natura rerum disserebam, et in eo ipso occupatus eram, quomodo mens, quamquam istiusmodi in corpusculo motuum particeps, tamen, suum bonum servans, imperturbata staret; neque medicis, inquit, occasionem praebebam sese jactandi, quasi magni quid facerent, sed vita et bene et beate agebatur. Eadem, quae ille, tu quoque fac in morbo, cnm aegrotas, et in quacunque alia molestia: nam a philosophia non deficere neque cum indocto et naturae rerum ignaro garrire, id omnibus philosophorum sectis commune est, sed in ea tantum re, quae nunc in manibus est, occupari atque instrumento, quo haec res perficitur.

42. Quum alicujus impudentia offenderis, statim te interroga, "fierine igitur potest, ut in mundo non sint impudentes?" non potest. Noli ergo postulare, quod fieri nequit: nam hic quoque unus est illorum impudentium, quos in mundo esse necesse est. Idem vero et de versuto et infido et quolibet vitioso in promptu tibi sit; simulatque enim recordatus fueris, fieri non posse, quin talium hominum genus sit, singulis eorum te aequiorem praebebis. Utile vero etiam illud est, statim cogitare, quam natura homini virtutem dederit contra hoc peccatum; nam dedit, tanquam remedium, contra ingratum mansuetudinem, contra alium aliam quandam facultatem. Omnino autem tibi licet, meliora edocere eum, qui deceptus est; quisquis enim peccat, a fine sibi proposito aberrat et deceptus est. Quidnam vero damni tibi illatum est? neminem enim eorum, quibus irasceris, quidquam fecisse reperies, quo mens tua pejor reddatur; atque in eo tamen omne malum ac damnum tuum consistit. Quid vero novi aut insoliti fit, ubi indoctus id, quod indocti est, facit. Vide, ne potius te ipsum reprehendere debeas, qui non exspectaveris,fore, ut is hoc peccatum committeret. Nam tu, quamquam ratione nactus eras occasiones cogitandi, credibile esse, hunc ita esse peccaturum, tamen ejus oblitus eum deliquisse miraris. Potissimum autem ubi aliquem ut infidum aut ingratum accusas, in te ipsum descende. Manifesto enim peccatum tuum est, sive, quoniam hominem ita affectum fidem tibi servaturum esse credidisti, sive, quoniam, beneficium quum dares, non simpliciter dedisti, nec tanquam qui ex ipsa actione omnem ejus fructum perciperes. Quid vero, beneficio in alterum collato, plus requiris? nonne sufficit tibi, quod naturae tua; convenienter aliquid egisti, sed hujus mercedem postulas? perinde atque si oculus idcirco, quod videt, mercedem postularet, aut pedes, quod ambulant. Quemadmodum enim haec facta sunt ad munus aliquod, quo quum pro naturae suae conditione funguntur, habent, quod ipsorum est: sic etiam homo, utpote ad bene faciendum natus, si in alios beneficiun contulit, aut iisdem auxilium praestitit in rebus mediis, fecit id, ad quod natus est, et, quod suum est, obtinuit.